RAVENNATIS ANONYMI COSMOGRAPHIA - LIBER III

Ravennatis Anonymi Cosmographia - liber III

[III. 1.] Ad partem meridianam iuxta Oceanum est patria spatiosissima Aethiopum quae dicitur Auxumitana et Candacissis et Trogloditorum. quam patriara plures descripserunt philosophi, sed ego secundum praedictuni Castorium eam exposui. in qua patria aliquantas civitates fuisse legimus, ex quibus ex parte nominare volumus, id est

Auximis (provincia Christiana philosophis)

Marthaim

Maraca

Adulim.

Per eam patriam plurima transeunt flumina, id est

Agon

Nisis

Chremetis et

Nuchul.

Ad frontem eiusdem Aethiopiae Troglodytorum est maxima eremus quae dicitur Nitrensis, et Eger appellatur: Nilum vocitant.

[III. 2.] Nam ad partem Oceanum meridianum Aethiopiae usque ad mare nostrum magnum Aegypti est patria id est spatiosissima Aegyptus inferior et superior, quae nominatur Adnocura et Mareotin. cuius Aegypti patriae descriptores multi iuerunt philosophi, ex quibus legi Cynchrin et Blautasin genere Aegyptios, meridianae partis descriptores, sed et Lollianum Romanorum cosmographum ; sed non aequaliter nominaverunt civitates praedictae Aegypti, sed et aliter alius, alius vero alio modo, ego autem secundum praefatum Lollianum inferius dictas civitates Aegypti nominavi. in quas diversas patrias Aegypti plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est

Alexandria famosissima

Eraclia

Milcadin

Ermupolis

Arsina

Naucreatis

Ermuntis

Corumbo

Bucolia

Phyte

Ormos

Pithin

Chale

Necropolis

Miche

Ibion

Cecta

Pholocteris

Marolon

Lugeton

Pasitas

Evion

Nicum

Colomos

Antigonis

Nasta

Pessimines

Cocratum

Penuris

Tetrion

Letipolis

Meon

Epoecim

Circora

Abasis

Iseum

Pyramidas

Anurion

Cynopolis

Nesi

Idiopartum

Thetmelim

Memphis

Marmicis

Oxirincos

Dios

Ptolomagis

Nasciri

Lirinconeo

Tauriros

Thangin

Acorim

Antinoy.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Firnon

Petotono

Challis

Thedis

Metelis

Hiracleum

Ernopes

Naucratim

Ysotenis

Corcodilon

Chollenon

Pelta

Siguionis

Che

Ramnitis

Cuvis

Thelis

Nocolan

Pozeon

Peucestim

Ponega

Falorum

Chiorenda

Namphota

Buto

Thanis

Theuse

Fovi

Nassal

Psinarni

Bacrenis

Penthon

Psosi

Abubis

Honires

Semutis

Stanae

Istopolis

Semar

Sedenito

Dolis

Lenum

Pateris

Ponzia

Adranes

Spanacha

Theompolis

Chostes

Arsi

Semeos

Aschim

Thirsitis

Mepsea

Phateopolis

Pilemus

Xoy

Tele

Chenopolis

Menonia

Cete

Theomis

Ermupolis

Psualis

Natepa

Menfris

Tembro

Anasitotos

Versemeos

Precumi

Itavenis

Tinoy

Caenopoli

Selitra

Chara

Nichis

Nastrim

Babilon

Coma

Amarixa

Madoris

Afrodite

Chemen

Tindo

Sartonochido

Collitois

Memplietum

Iliupolis

Thale

Opulegi

Inthenis

Speculon

Magoi

Tanimis

Teriosa

Terrosa

Nesepe

Termosa

Gausio

Archa

Eron

Angiopolis

Chalchonogopolis

Eridopolis

Atrivi

Thace

Araronos

Tuge

Psanuace

Lagonus

Permun

Mago

Permoli

Anarodos

Phale

Cholchonopolis

Patuse

Thepmos

Binnastas

Ucustaunas

Locria

Arsinoe quae ponitur iuxta mare Rubrum.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Olianarta

Pagire

Eristomon

Cercyris

Thenis

Cassion

Phagorior

Apollonium

Rumnastes

Olumna

Phaguse

Eron

Memphisin

Eraceupolis

Eruce

Androca

Pelusion

Veronion

Pophois

Honosios

Seretis

Pannis

Lipidii

Apopistepolis

Potant

Bathios

Inmadis

Lactucome

Tatenum

Scios nesson

Nessome

Parevis

Irregenis

Iris

Gaba

Seat

Magada

Iaris

Iracleum

Senemun

Temnis

Spadois

Tecte

Quianis

Centiter

Timuli

Frigia

Tareas

Thena

Pollamonis

Phanim

Chyrocamus

Passion

Spenemiris.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Averenidis

Apollonia

Fition

Melcatim

Nancritis

Nuleon

Lucopolis

Oraugoron.

Item ad aliam partem sunt civitates ex regione Thebaide, id est

Corton

Laton

Tentira

Ommos

Iera Sicamina.

Item ad aliam partem, iuxta Alexandriam, litus mare magnum, sunt civitates, id est

Tamnostri

Almiris

Monocanon

Gomaron

Patricon

Filiscin

Paratonion

Nesus

Araton

Bograi

Catabathmon

Nemeseum

Gardum

Gonia

Antipoego

Micheris

Paliueris

Mandis

Agabus.

Item supersunt civitates, id est

Leugipo

Ositionis nesson

Aegyptos

Oreias

Tharsantes

Thedecles

Thunuces

Agerea

Thocoris

Bascanon

Cenon.

Quam praefatam Aegypti patriam rigat fluvius qui dicitur Nilus, qui est super diversa flumina praecipuus, qui et varias ferarum gignit progenies quae creatori suo in eisdem nimphibus nutriuntur. qui Nilus infra se habere videtur insulam quae dicitur Meroin. quem Nilum alii Geon esse dixerunt.

[III. 3.] Item iuxta limbum Oceani ponitur patria quae dicitur Aethiopia Garamantium, quae et Asbyste dicitur, quae confinalis existit praedictae Aethiopiae et Troglodytorum. in qua Garamantium patria non longe ab Oceano fluvius Ger dilatissime currit. in qua patria Garamantium sunt montes qui Nauvavon appellantur. in qua patria sunt lacus, unus qui dicitur Licum et alius Augita. qui Aethiopes rupes montium habitare describuntur propter immensam ac validissimam caumam. ad frontem autem eiusdem Garamantium patriae sunt arida, deserta, montana, quae dicuntur Marmarides, Nassamones, Lotofagi atque Blegmies, in qua patria nunquam civitates fuisse legimus.

[III. 4.] Item iuxta mare magnum ponitur patria quae dicitur Mauritania, quae dicitur Cyrenensis. in qua patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Cyrenes, quae confinalis est litoris maris magni cum Agabis civitate Aegypti. item sunt civitates, id est

Balacris

Caenopolis

Callis

Ptolomaida

Theucera

Adriani

Vernicide

Phinica

Corniclano

Anaucis

Arephilenorum.

Per quam patriam transeunt plurima flumiua, inter cetera quae dicuntur

Leon et

Torres.

[III. 5.] Item iuxta Oceanum ponitur patria quae dicitur Aethiopia Biboblatis, quae confinatur cum superius dicta Aethiopia Garamantium. in qua Biboblatis patria est lacus qui dicitur Tagges. quae patria dum multum existit caumosa, ipsi Mauri cavernas terrae habitant, in qua patria litus Oceanum atque in superioribus maximum atque spatiosissimum desertum esse describitur. in qua patria sunt montes qui dicuntur Tulliatodi. in qua patria non longe ab Oceano per longum supra scriptus fluvius Ger dilatissime currit.

Ad frontem autem eiusdem Biboblatis patriae, prae medio multa esse spatia, id est deserta quae supra nominavimus, iuxta mare magnum ponitur patria nimis spatiosissima quae dicitur Africana, cuius patriae multae sunt, ut descriptores philosophi dicunt, ex quibus ego legi Provinum atque Melitianum genere Afros, sed et Castorium Romanorum philosophum. sed ego civitates inferius dictas supra scriptae Africanae patriae secundum Castorium designavi.

In qua Africana patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tragulis, quae confinalis est litoris maris magni cum supra scriptis civitatibus Arephilcnornin Cyrenensium ; item

Zacassama

Palma

Isyri

Sacomadis

Praetorium

Musol

Disio

Cisterium

Thubacis

Neveri

Nadalus

Scemadana

Leptis magna

Poteo

Sabrata

Cipsaria

Zita

Githi

Tacapas

Ad oleastrum

Macumades

Thenas

Patabura

Hesila

Sublecte

Leptis minus

Irusbinus

Adrimeton

Orea

Neapolis

Clipeis

Simiama

Carpas

Maxila

Thinus

Cartago civitas magna

Gallo gallinacio

Antiqua colonia

Ad pertusa

Cesinsa

Tyraria

Utica.

Item ad aliam partem desuper sunt civitates, id est

Marthae

Afas Lucernae

Agarmi

Auceritim

Ad putam

Lamie

Afas Verim

Tingimie

Putam

Agasel

Nepte.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Capsalco

Bamethi

Abitan

Tuburbo maius

Olencana

Bithina

Vivet

Binda vicus

Agerthel

Calbenedi

Abeulone

Thirusdron

Gruza

Elie

Terentum

Aquas Regis.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Cabibus

Authus

Temizec

Manzat

Murine

Senana

Cytofori

Thamamuleni

Mandatemule

Selesua

Tharsete

Veresuos

Ad duodecimum

Leones.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Thalacte

Alonianum

Maiores

Bathmetim

Corebam

Aitigilem

Baldis

Uthumas

Unuca

Siciliba

Tyris

Chisiduo

Membrisca.

Transeunt autem per ipsam Africanam provinciam inter cetera flumina quae dicuntur, id est

Cepsi

Te

Torrens et

Panarezon.

[III. 6.] Item iuxta mare magnum proxima eiusdem Africanae regionis reiacet patria quae dicitur Numidia Bizacium. quam Numidiam iidem philosophi qui supra nominati sunt quidem praedictam Africanam regionem designasse, ipsi et eandem Numidiam descripserunt. sed dum non concordant in civitates inferius designatas, ideo nos secundum praefatum Castorium Romanorum philosophum supra scriptas civitates eiusdem Numidiae nominavimus. in qua Numidia plurimas fuisse civitates legimus, id est civitas Membronem, quae confinatur iuxta mare magnum cum iam praenominata Utica civitate Africanae regionis ; item civitas

Tumissa

Ypone Zareston

Tabraca

Tuniza

Armonaca

Usussa

Hippon regium

Sulucu

Zaca

Russicade.

Nam desuper sunt in ipsa Numidia civitates, id est

Semitum

Bulla regia

Silma

Siguesse

Sica Be...

Thacora

Gegite

Narragara

Molas

Tipassa

Tibili

Iabianon

Cirta

Quartelli

Palimam

Villam Cervianam

Lapisede

Novale

Berrice

Chulchul

Cornon

Baccaras

Melebo colonia

Solbeama

Budaxicara

Thenebestre

Centenarias

Gausaparas

Piscinas

Fuscinas

Falavi Marci

Thugursicus

Altuburus

Mucea

Sufulus

Praesidin

Midias

Pissinas

Messafilta

Duo flumina

Sumachi

Lambresae

Lambridin

Tamasgua

Orgentarium.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Lambafudin

Libiana

Vico Aureli

Germani

Thebesthe.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Thuraria

Thoburbi minus

Chulcar

Elefantaria

Zicella

Adviam

Mistin

Theblata

Vico Austi

Catia

Drusiliana

Picom

Novis aquis

Droxiliana

Siguesse

Armasdum

Cirta

Gasibala

Medranis

Bagradas

Tepte colonia

Gemellas

Pago Gemellin

Dabuas.

Per quam Numidiam transeunt plurima flumina, inter cetera quae dicuntur

Armoniacus

Bagrada

Ubus

Masaga

Abiga

Puplitus

Sadinta

Amesa

Adima

Limeletendum.

[III. 7.] Item super ipsam Numidiam in montanis et planiciis locis est patria quae dicitur Mauritania quasi Rubea, quae et Sitifensis appellatur. cuius fines a montibus usque ad mare magnum pertingunt : nam ad Oceanum nullo modo. quam patriam secundum Castorium nominavimus. in qua patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tuca, quae iuxta mare magnum dividitur inter superius dictam provinciam Numidiam et ipsam Mauritaniam Sitifensem ; item civitas

Chulla

Paceanis

Igilgili

Chova municipium

Mulusbion orea.

Item ad aliam partem suut civitates, id est

Amabu municipium

Gaddo

Leba

Balicin

Vicum

Mobziacum.

[III. 8.] Iterum iuxta litus maris magni est patria quae dicitur Mauritania Caesariensis, quam secundum Castorium et Lollianum cosmographos designavimus. In qua Caesariense Mauritania plurimas civitates fuisse legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Saldas, quae iuxta mare magnum confinatur cum Mulusvium civitate supra scriptae Mauritaniae Sitifensis ; item iuxta civitas

Quetas

Ruseius municipium

Iomnion

Rusicuron

Rusguniae

Egosion

Tipasa

Caesarea

Gunubus

Lar castellum

Cartenna

Arsenarium

Portum magnum

Portum divinum

Albulas.

Item ad aliam partem sunt civitates, id est

Signa municipium

Rubras

Sita colonia.

Item ad aliam partem super iam dictam civitatem Saldas est civitas quae dicitur

Tubusubtos

Bidda municipium

Tigisim

Repetiniana

Castellum

Helepantaria

Aquis calidis.

Item ad aliam partein sunt civitates, id est

Galaxian

Auzimasta

Lamarasium

Sufasa

Tababac

Bambinide

Lecmelli

Balasadais

Baccis

Fubonis.

Per quam Caesariensem Mauritaniam plurima transeunt flumina, inter cetera quae dicuntur, id est

Usar

Agilaam

Mina

Sira

Tasagora

Isaris

Nigrensis

Ligar et

Malba.

[III. 9.] Item iuxta Oceanum ponitur patria quae dicitur Mauritania Perosis vel Salinarum, quae confinalis existit supra scriptae Aethiopiae Biboblatis. in qua Perosium Mauritania maximum desertum esse ascribitur. in qua patria sunt montes qui dicuntur Litri. cuius patriae post terga procul infra Oceanum tres insulae inveniuntur. cuius patriae ad frontem, per meridiem essent espatia, litus maris magni ponitur patria quae dicitur Mauritania Tingitana. iterum in montanis et asperis seu aridissimis locis, in supra scripta Mauritania quae dicitur Perosis, quae ponitur iuxta Oceanum et Mauritaniam Tingitanam, quae ponitur iuxta mare magnum, est patria maxima quae dicitur Getulia, de qua in sua omelia refert S. Gregorius. in qua Getulia, pro aquae inopia, dum longe ab Oceano et ad mare magnum amplius, et flumina ibidem existunt minime, aliquantas fuisse civitates legimus, id est

Thursurum

Tices

Speculum

Turres

Cerva.

Item litus maris magni iuxta Mauritania Tingitana. in qua plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas

Tingit

Cadum castra

Nova castrum

Tasacora

Dracones

Tepidas

Fovea rotunda

Ripas nigras

Stavulum regis

Ataba

Taxafora

Fulga

Figit

Gent

Subsellint

Nassufa.

Item ad aliam partem superscriptae civitatis quam diximus Tingit sunt civitates, id est

Turbice

Septemvenam.

Per quam patriam inter cetera transeunt flumina quae dicuntur Turbulenta, quam alii Daumam appellant.

[III. 10.] Item iuxta Oceanum prope supra scriptam Mauritaniam Perosis est patria quae dicitur Egel, in qua patria iuxta Oceanum sunt montes ut mons Ethna, qui ardere scribuntur. in qua patria iuxta Oceanum sunt montes excelsi qui appellantur Praxe. cuius patriae ad frontem, multis miliaribus spatiis, id est litus maris magni, ponitur patria quae dicitur

Mauritania Tingitana.

[III. 11.] Item iuxta litus maris magni ponitur praedicta Mauritania Gaditana, quae litus maris magni confinalis existit praelatae Mauritaniae Tingitanae. quae Gaditana patria supra dicta barbaro modo Abrida dicitur. ubi gens Wandalorum a Belisario devicta in Africa fugit et nusquam comparuit, quam patriam ego secundum multotiens dictum Castorium designavi. in qua Mauritania Gaditana plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Pareatina, quae litus maris magni ponitur prope praedictum fluvium Malba non longe a Portu Sigense. item civitas

Tingi colonia

Zili

Tabernis

Lix colonia

Frigidis

Banasa

Gigantes

Oppido novo

Tremulas

Septem fratres

Tamasida

Sala

Gentiano

Explorazio

Boballica

Bobiscianis

Aquis Daticis

Baba

Tocolosion

Bolubili

Boniuricis

Gudda

Bati

Argenti

Barsuuli

Sidilium

Egelin

Lampica

Fons asper

Nabia

Maura

Getuli

Selitha

Getulisofi

Getulidare

Turris Buconis

Paurisi

Perora.

Quae superius dicta Mauritania Gaditana, quae et barbaro modo Abrida dicitur, coniungitur cum freto qui dicitur Septegaditano, qui dividit Mauritaniam ab Hispania, id est Africanam provinciam ab Europa. per quam Gaditanam patriam transeunt plurima ilumina, inter cetera quae dicuntur, id est

Subulcus

Ubus

Salensis.

Nullus vero aestimet eo quod non multae patriae dictae sunt in portione Cham, quia minus ei evenisset terrae quam Sem et Iaphet ; nisi dum caumosa et arida existunt loca quae habitant homines, et dum spatiosissimae existunt patriae, ideo sic breviter designare volumus. Designatas nobis patrias Africae reperies XIII, regionem I, insulas IIII, civitates CCCCCLXXXIII, flumina XXXII, lacus III.

[III. 12.] Completur autem portio Cham, quam geometrici philosophi Africam appellaverunt, habens finem ad Orientem iuxta Oceanum praelatam Arabiam e regione maris Rubri et ex parte regionis Hebraeorum. deinde ad mare magnum finitur, ut dictum est, ipsa portio Cham a civitate quae dicitur Rinocuronon, quae pertinet ex patria Aegypti.

Ad partem vero meridianam habet ipsa portio Cham finem Oceanum qui tangit Aethiopiam Auxumitanam Candacissis Troglodytorum , Aethiopiam Garamantium, Aethiopiam Biboblatis, Mauritaniam Perosis et Mauritaniam Egel usque ad fretum quod multotiens diximus Septemgaditanum.

Ad partem septentrionalem habet ipsa portio Cham finem maris magni, quod iuxta litora iiavigatur per totum Aegyptum et Mauritaniam Cyrenensem et Mauritaniam Tingitanam et Mauritaniam Gaditanam usque saepius nominatum fretum Septemgaditanum.

Ad occasum enim habet ipsa portio Cham finem praefatum quod praediximus fretum Septemgaditanum, qui currit de mari magno Gallico, quod alii Valeriaco Spaniae appellant, mergens in Oceano spatiosissimo. qui fretus super scriptus Septemgaditanus dividit, ut diximus, inter Mauritaniam et Ispaniam. nam nullo modo ab antiquis quidem dictum alibi reperimus quod hoc mare magnum nostrum per semet ipsum apud humanis in Oceano optutibus non societur nisi tantummodo in hoc, quod superius diximus loco, qui fretus dicitur Septemgaditanus.

Sources:
• Julien Quiret pour l'Arbre Celtique