LA DESCRIPTION DE LA TERRE - LIVRE III

La Description de la Terre (De Chorographia) de Pomponius Mela - Livre III

DE CHOROGRAPHIADESCRIPTION DE LA TERRE
LIBER TERTIVS

[1] Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur. Restat ille circuitus quem initio diximus cingit oceanus. Ingens infinitumque pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant, modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque inuicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu uersum, sed ubi in omnia litora, quamuis diuersa sint, terrarum insularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur in medium et in semet ipsum redit, tanta ui semper inmissum, ut uasta etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut marina destituat.

[2] Neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus, quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia adtollant, an luna causas tantis meatibus praebeat. At ortus certe eius occasusque uariantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur ita recedere atque aduentare conperimus.

[3] Huc egressos sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum in semet abducitur usque ad fluuium Anam paene recta est. Turduli et Bastuli habitant.

[4] In proximo sinu portus est quem Gaditanum, et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore et procul a litore Hasta colonia. Extra Iunonis ara templumque est, in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impositum. Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem lacum fecit, quasi ex nouo fonte geminus exoritur, quantusque simplici alueo uenerat tantus singulis effluit. Tum sinus alter usque ad finem prouinciae inflectitur, eumque parua oppida Olintigi, Onolappa contingunt. at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica abducit.

[5] Qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia dispergitur : Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum uocant, Magnum quod ulterius est, in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Caetobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora.

[6] Sinus intersunt : et est in proximo Salacia, in altero Ulisippo et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis. Ab his promunturiis in illam partem quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli ueteres Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promunturii latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius. Frons illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens ad promunturium quod Celticum uocamus extenditur.

[7] Totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Groui, fluuntque per eos Auo, Celadus, Nebis, Minius et cui obliuionis cognomen est Limia. Flexus ipse Lambriacam urbem amplexus recipit fluuios Laeron et Ullam. Partem quae prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. Cetera super Tamarici Nerique incolunt in eo tractu ultimi. Hactenus enim ad occidentem uersa litora pertinent.

[8] Deinde ad septentriones toto latere terra conuertitur a Celtico promunturio ad Pyrenaeum usque. Perpetua eius ora, nisi ubi modici recessus ac parua promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est.

[9] In ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres. In Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit : duo etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. In Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas uocant in paene insula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque terras ante ignobiles.

[10] At ab eo flumine quod Saliam uocant incipiunt orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum [rerum] spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam ubi ad occidentem litus exporrigunt.

[11] Tractum Cantabri et Vardulli tenent : Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant. Per eundi et Salaenos Saunium, per Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et Deuales Tritino Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada. Vardulli una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit Hispanias.

[12] Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit aduersa terris, et grandi circuitu adflexa ad occidentem litus aduertit. Tunc ad septentriones conuersa iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur.

[13] Terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus. Quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit, salubris, et noxio genere animalium minime frequens.

[14] Gentes superbae superstitiosae aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam diis uictimam crederent. Manent uestigia feritatis iam abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi deuotos altaribus admouere, delibant. Habent tamen et facundiam suam magistrosque sapientiae druidas.

[15] Hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus caeli ac siderum et quid dii uelint, scire profitentur. Docent multa nobilissimos gentis clam et diu, uicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Vnum ex his quae praecipiunt in uulgus effluxit, uidelicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas uitamque alteram ad manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta uiuentibus. Olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum uelut una uicturi libenter inmitterent. Regio quam incolunt omnis Comata Gallia. Populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluuiis ingentibus. Namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, Celtarum Haedui, Belgarum Treueri, urbesque opulentissimae in Treueris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum.

[16] Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis niuibus intumuit, diu uadosus et uix nauigabilis fertur. At ubi obuius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis ; nec maiora tantum nauigia tolerat, uerum more etiam pelagi saeuientis exsurgens iactat nauigantes atrociter, utique si alio uentus alio unda praecipitat.

[17] In eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum uideantur editiora quis obiacet, ubi se fluctus impleuit, illa operit, haec ut prius tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur obstiterant, tunc uelut ex loco superiore perspicua sunt.

[18] Ab Garunnae exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis aduersa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis ad Ossismos usque deflexa. Ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, nec portu quem Gesoriacum uocant quidquam notius habet.

[19] Rhenus Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum. Mox diu solidus et certo alueo lapsus haud procul a mari huc et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus, ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos impleuit Fleuo dicitur, eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque fluuius emittitur.

[20] Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat oceanico litore obducta est.

[21] Qui habitant immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem uaste utraque exercent, bellando animos, corpora adsuetudine laborum maxime frigoris. Nudi agunt antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est. Viri sagis uelantur aut libris arborum, quamuis saeua hieme.

[22] Nandi non patientia tantum illis, studium etiam est. Bella cum finitimis gerunt, causas eorum ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident, nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent uasta sint.

[23] Ius in uiribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus. Victu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne uescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renouarunt.

[24] Terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna ex parte siluis ac paludibus inuia. Paludium Suesia, Metia et Melsyagum maximae, siluarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent, sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior.

[25] Montium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina uix est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium Danuuius et Rhodanus, in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi.

[26] Super Albim Codanus ingens sinus magnis paruisque insulis refertus est. Hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec usquam mari simile, uerum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis uagum atque diffusum facie amnium spargitur ; qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curuansque se subinde longo supercilio inflexum est.

[27] In eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae Hermiones.

[28] Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima, uerum ut caeli asperioris ita ingenii.

[29] Non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. Vt inuitauere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant ; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis atque atrox, ut feminae etiam bella cum uiris ineant ; atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma. Inde expedita in ictus manus quae exseritur, uirile fit pectus.

[30] Arcus tendere equitare uenari puellaria pensa sunt ; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae uirginitas.

[31] Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati. In Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque montes sub ipso siderum cardine iacent ; ubi sol non cotidie ut nobis sed primum uerno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit ; ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est.

[32] Terra angusta aprica per se fertilis. Cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium et beatius uiuunt. Quippe festo semper otio laeti non bella nouere non iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse initio per uirgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu et donec uitio gentium temeratus est seruasse referuntur. Habitant lucos siluasque, et ubi eos uiuendi satietas magis quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe praecipitant.

[33] Id eis funus eximium est. Mare Caspium ut angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluuius inrumpit, atque ubi recto alueo influxit, in tres sinus diffunditur : contra os ipsum in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem proprie totius nomine Caspium adpellant ; omne atrox saeuum sine portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera refertum et ideo minus nauigabile. Ad introeuntium dextram Scythae Nomades freti litoribus insident.

[34] Intus sunt ad Caspium sinum Caspii et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum Derbices. Multi in eo sinu magni paruique amnes fluunt, sed qui famam habeat ex Ceraunis montibus uno alueo descendit, duobus exit in Caspium.

[35] Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam intuearis, manifestus ; cum in asperiora deuenit, hinc atque illinc rupibus pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque deuoluitur, adeo citus, ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet euehat, plus iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alueo ferens ; deinde ubi incuruus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus, iterumque per campos tacitus et uix fluens in id litus elabitur. Cyrus et Cambyses ex radicibus Coraxici montis uicinis fontibus editi [et] in diuersa abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alueis defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum uno ore perueniunt.

[36] Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occurrens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem conuerso inter Amardos et Pesticos os aperit. Siluae alia quoque dira animalia uerum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saeuum ferarum genus et usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde repetito solitum et facile sit. Causa ex eo est, quod ubi ille interceptos earum catulos citus coepit auehere, et rabiem adpropinquantium astu frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor euadat.

[37] Vltra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta.

[38] Sed praeter physicos Homerumque qui uniuersum orbem mari circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic certior ; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse commemorat : cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos ; unde in eas terras deuenissent requirendo cognosse, ui tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. Restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.

[39] His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et ueluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis euecta in altum, medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus religione uetustate opibus inlustre. Tyrii constituere ; cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt ; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia sunt ; opes tempus aluit. In Lusitania Erythia est quam Geryonae habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus ; adeo agri fertiles, ut cum semel sata frumenta sint, subinde recidiuis seminibus segetem nouantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. In Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiteridas adpellant.

[40] Sena in Britannico mari Ossismicis aduersa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua uirginitate sanctae numero nouem esse traduntur : Gallizenas uocant, putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac uentos concitare carminibus, seque in quae uelint animalia uertere, sanare quae apud alios insanabilia sunt, scire uentura et praedicare, sed nonnisi dedita nauigantibus, et in id tantum, ut se consulerent profectis.

[41] Britannia qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. Quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indomitarum modo ante se uerum ignotarum quoque gentium uictor, propriarum rerum fidem ut bello affectauit, ita triumpho declaraturus portat. ceterum ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diuersos angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana ingens fecunda, uerum iis quae pecora quam homines benignius alant.

[42] Fert nemora saltusque, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia. Fert populos regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a continenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus dites, - incertum ob decorem an quid aliud - uitro corpora infecti.

[43] Causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter inuicem infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae possident. Dimicant non equitatu modo aut pedite, uerum et bigis et curribus Gallice armatis : couinnos uocant, quorum falcatis axibus utuntur. super Britanniam Iuuerna est paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, uerum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. Cultores eius inconditi sunt et omnium uirtutium ignari quam aliae gentes [aliquatenus tamen gnari], pietatis admodum expertes.

[44] Triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis, septem Haemodae contra Germaniam uectae. In illo sinu quem Codanum diximus ex iis Scadinauia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita magnitudine antestat.

[45] Quae Sarmatis aduersa sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae uidentur alias una et continens terra.

[46] In his esse Oeonas, qui ouis auium palustrium et auenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae - nudis alioquin - pro ueste sint, praeterquam quod fabulis traditur, auctores etiam - quos sequi non pigeat - inuenio.

[47] Thyle Belcarum litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus. In ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breues utique noctes sunt, sed per hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam se altius euehens, quamquam ipse non cernatur, uicino tamen splendore proxima inlustrat, per solstitium uero nullae, quod tum iam manifestior non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat.

[48] Talge in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans, sed uicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent, diis parata existimantes diisque seruanda. Aliquot et illis oris quas desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus Scythicas uocant.

[49] Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis orientem. Pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob niues inuia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili.

[50] Vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari inminentem nomine Tabim. Longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt, genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis absens peragit notissimum.

[51] India non Eoo tantum adposita pelago, sed et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per sexaginta dies noctesque uelificantibus cursus est ; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant.

[52] Ceterum fertilis, et uario genere hominum aliorumque animalium scatet. Alit formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire commemorant ; immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu corporis adficiant ; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas siluae ferant, harundinum fissa internodia ueluti nauigia binos et quaedam ternos etiam uehant.

[53] Cultorum habitus moresque dissimiles. Lino alii uestiuntur aut lanis quas diximus, alii auium ferarumque pellibus ; pars nudi agunt, pars tantum obscena uelati ; alii humiles paruique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter utantur.

[54] Quidam nullum animal occidere, nulla carne uesci optimum existimant, quosdam tantum pisces alunt. Quidam proximos parentes priusquam annis aut aegritudine in maciem eant uelut hostias caedunt, caesorumque uisceribus epulari fas et maxime pium est.

[55] At ubi senectus aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt mortemque in solitudine nihil anxii exspectant. Prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae contingit non exspectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum gloria arcessunt.

[56] Vrbium quas incolunt - sunt autem plurimae - Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Ioui sacer. Famam hinc praecipuam habent ; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iouis insitum dicerent aut materia ingessit aut error.

[57] Oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida, nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae gentes et quodammodo Aethiopes. Ab Colide ad Indum recta sunt litora, timidique populi et marinis opibus adfatim dites.

[58] Tamus promunturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter ae partis angulus initiumque lateris ad meridiem uersi, Ganges et Indus amnes. Ille multis fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alueum fecit, fit omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia passuum patens, in septem ora dispergitur.

[59] Indus ex monte Propaniso exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Acesinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alueis undam lato spatio trahit. Hinc paene Gangen magnitudine exaequat. Post ubi saepe aliquot magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, donec ad laeuam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus exeat.

[60] Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre : altera aurei soli - itauueteres tradidere - altera argentei, atque ut maxime uidetur, aut ex re nomen aut ex uocabulo fabula est. Taprobane aut grandis admodum insula aut prima pars orbis alterius. Id parcius dicitur, sed quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope uerum est.

[61] Contra Indi ostia illa sunt quae uocant Solis adeo inhabitabilia, ut ingressos uis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens. inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa inuia atque deserta ; humus cineri magis fit quam pulueri similis, ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus.

[62] Rubrum mare Graeci, siue quia eius coloris est siue quod ibi Erythras regnauit Erythran thalassan appellant : procellosum asperum mare, profundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. Primo recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum patens sinus erat. Sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum sinus aperit :

[63] Persicus uocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior. Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium quasi ceruice conplectitur, dein terris in omnem partem uaste et aequa portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit formam capitis humani. Arabici et os artius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus et multo magis longa latera. Init penitus introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior.

[64] Ab his quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur, deserta sunt. In ipso Carmanii nauigantium dextera positi sine ueste ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se uelant, carne uescuntur, praeter capita toto corpore hirsuti. Interiora Cedrosi, dehinc Persae habitant.

[65] Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt. In parte quae pelagi ostio aduersa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates.

[66] Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat. Euphrates immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et uaste quoque decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger et sine alueo patulus, post ubi marginem rupit uere fluuius, acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem petit, ni Taurus obstet in nostra maria uenturus.

[67] Inde ad meridiem auertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in pelagus, uerum ingens modo et nauigabilis, inde tenuis riuus despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit.

[68] Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, uerum cinnami et turis aliorumque odorum maxime ferax. Maiorem Sabaei tenent partem, ostio proximam et Carmaniis contrariam Macae. Frontem quae inter ostia ostenditur siluae cautesque exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara quam ceterae.

[69] Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silua quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus quod ex Nili alueo dioryge adductus.

[70] Extra sinum, uerum in flexu tamen etiamnum Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai habitant, hi quos ex facto quia serpentibus uescuntur Ophiophagos uocant. Fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defecit.

[71] Sunt multa uolucrum multa serpentium genera : de serpentibus memorandi maxime, quos paruos admodum et ueneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine uolantes Aegyptum tendere, atque in ipso introitu finium ab auibus quas ibidas appellant aduerso agmine excipi pugnaque confici traditum est.

[72] De uolucribus praecipue referenda Phoenix, semper unica ; non enim coitu concipitur partuue generatur, sed ubi quingentorum annorum aeuo perpetua durauit, super exaggeratam uariis odoribus struem sibi ipsa incubat soluiturque ;

[73] dein putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex se rursus renascitur. Cum adoleuit, ossa pristini corporis inclusa murra Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae bustis inferens memorando funere consecrat. Ipsum promunturium quo id mare cluditur Aceraunis saltibus inuium est.

[74] Aethiopes ultra sedent ; Meroen habent terram, quam Nilus primo ambitu amplexus insulam facit : pars quia uitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto aduenere dicti Automoles : pulchri forma et qui corporis uiriumque ueneratores ueluti optimarum alii uirtutium.

[75] Illis mos est cui potissimum pareant specie ac uiribus legere. Apud hos plus auri quam aeris est : ideo quod minus est pretiosius censent. Aere exornantur, auro uincla sontium fabricant.

[76] Est locus adparatis epulis semper refertus : quia ut libet uesci uolentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt adfirmant innasci subinde diuinitus.

[77] Est lacus quo perfusa corpora quasi uncta pernitent : bibitur idem ; adeo est liquidus et ad sustinenda quae incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frondibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat. Sunt et saeuissimae ferae omni colore uarii lycaones et quales accepimus sphinges.

[78] Sunt mirae aues cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi. Ceterum oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia uastis praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine cultoribus tractus. Dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus caperetne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet :

[79] uerum et [si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per oceani ostium exisset magnam partem eius circumuectus, non se mari sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam auorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque peruectus est :

[80] ideo eius orae notae sunt aliqua. Sunt autem trans ea quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere auenis, et cum incessit libido uescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt quibus ante aduentum Eudoxi adeo ignotus ignis fuit adeoque uisus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit.

[81] Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri ne reluctentur uix uinculis possint.

[82] Hoc Hanno rettulit et quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est. Vltra hunc sinum mons altus, ut Graeci uocant Theon , perpetuis ignibus flagrat.

[83] Vltra montem uiret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde uisuntur patentes magis campi quam ut perspici possint panum Satyrorumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla uestigia, solitudo in diem uasta et silentium uastius, nocte crebri ignes micant et ueluti castra late iacentia ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes maius humanis.

[84] Tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hesperio. in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est : Nuchul ab incolis dicitur, et uideri potest non alio nomine adpellari sed a barbaro ore corruptus. Alit et pyrum et minora quidem eiusdem tamen generis animalia. Aliis amnibus in oceanum uergentibus solus in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum est. Inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu per inuia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere ; ceterum spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde uideatur exsurgere.

[85] Catoblepas non grandis fera, uerum grande et praegraue caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conuersa apud hos gignitur, ob uim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu morsuque nihil umquam saeuiat, oculos eius uidisse mortiferum.

[86] Contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt aliquando Gorgonum. Ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est finiuntur.

[87] Inde incipit frons illa quae in occidentem uergens mari Atlantico adluitur. Prima eius Aethiopes tenent, media nulli ; nam aut exusta sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus. Exustis insulae adpositae sunt quas Hesperidas tenuisse memoratur. In harenis mons est Atlas, de se consurgens, uerum incisis undique rupibus praeceps, inuius, et quo magis surgit exilior, qui quod altius quam conspici potest usque in nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo uertice sed sustinere quoque dictus est. Contra Fortunatae insulae abundant sua sponte genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil sollicitos alunt, beatius quam aliae urbes excultae. Vna singulari duorum fontium ingenio maxime insignis : alterum qui gustauere risu soluuntur in mortem ; ita adfectis remedium est ex altero bibere.

[88] Ab eo tractu quem ferae infestant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur admodum inopes.

[89] Hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro terebintho ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim uagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum.

[90] Reliqua est ora Mauretaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae nouissimus angulus, isdem opibus sed minus diues. Ceterum solo etiam ditior et adeo est fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet, sed quaedam profundat etiam non sata.

[91] Hic Antaeus regnasse dicitur et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus : unde ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur eueniunt.

[92] Hominum pars siluas frequentant, minus quam quos modo diximus uagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter paruas opulentissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem Sala et Lixos flumini Lixo proxima. Vltra est colonia et fluuius Gna et unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum uergens promontorium, operis huius atque Atlantici litoris terminus.

La Description de la Terre - Livre II La Description de la Terre (De Chorographia) de Pomponius Mela [édition bilingue]
Sources:
• L. Baudet (1843) - Géographie de Pomponius Mela, C. L. F. Planckoucke, éditeur, Paris, 224p.
• Julien Quiret pour l'Arbre Celtique