|
|||||||||||
|
Orcus
Nullus nomina daemonum aut Neptunum aut Orcum aut Dianam aut Minervam aut Geniscurn (Genium) vel cetera huiuscemodi ineptia credere aut invocare praesumat... Nullus christianus ad fana vel ad petras aut ad fontes vel ad arbores aut ad cancellos vel per trivia luminaria faciat aut vota reddere praesumat. Nullus ad colla vel hominis vel cuiuslibet animalis ligamine dependere praesumat etiarnsi a clericis fiant, etsi dicatur, quod res sancta sit et lectiones divinas contineat, quia non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli. Nullus praesumat lustrationes facere nec herbas incantare... Nulla mulier praesumat sucinos ad collum dependere nec in tela vel in tinctura sive quolibet opere Minervam vel ceteras infaustas personas nominare, sed in omni opere Christi gratiam adesse optare et in virtute norninis eius toto corde confidere.
|
||||||||||
Accueil |
Forum |
Livre d'or |
Recommander |
Lettre d'information |
Infos Légales |
Contact
Site protégé. Utilisation soumise à autorisation Conception : Guillaume Roussel - Copyright © 1999/2024 - Tous droits réservés - Dépôts INPI / IDDN / CNIL(1006349) / SCAM(2006020105) |