La Description de la Terre (De Chorographia) de Pomponius Mela - Livre II
DE CHOROGRAPHIA
DESCRIPTION DE LA TERRE
LIBER SECVNDVS
[1] Asiae in Nostrum mare Tanainque uergentis quem dixi finis ac situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram Europa est, modo sinistro latere innauigantium adposita. In ea Riphaeis montibus proxuma, - et huc enim pertinent -, cadentes adsidue niues adeo inuia efficiunt, ut ultra ne uisum quidem intendentium admittant. Deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi, saeuum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus.
[2] Hominum primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. Huius flexum Buces amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt ; quia pro sedibus plaustra habent dicti Amaxobioe. Obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includit.
[3] In Paludem uergentia Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panticapaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. Super eos sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus includitur. Alterum Criu metopon uocant, Carambico quod in Asia diximus par et aduersum, Parthenion alterum. Oppidum adiacet Cherrone, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre.
[4] Subit tum ripam mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent paene insulam reddit. Quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominantur, sinus Carcinites. In eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, uerum diuersis fontibus et aliunde delapsa. Nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, < Ypacares per Nomadas > euoluitur.
[5] Siluae deinde sunt quas maximas hae terrae ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. Terra tum longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum ingressus ibi ludicro certamine celebrasse uictoriam, et cum ab armis quies erat se ac suos cursu exercitauisse memoratur. Ideo dicta est Dromos Achilleos.
[6] Tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. Alit laetissima pabula magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. Longe uenit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alueo stringit, tantoque spatio nauigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca oppida, egreditur.
[7] Callippidas Hypanis includit. Ex grandi palude oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est defluit. Tandem non longe a mari ex paruo fonte, cui Exampaeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacasque descendit. Hos ab Histricis Tyra separat ; surgit in Neuris, qua exit sui nominis oppidum adtingit.
[8] At ille qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine exoritur. Nam per immania magnarum gentium diu Danuuius est, deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis nauigabilibus effluit. Ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera parentium laeti et uictimis ac festo coetu familiarium celebrant. Corpora ipsa laniata et caesis pecorum uisceribus inmixta epulando consumunt. Capita ubi fabre expoliuere, auro uincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia.
[9] Agathyrsi ora artusque pingunt, ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus : ceterum isdem omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maximarum pestium, ignari uice rerum commercia exercent, atque ob saeua hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua uident etiam ora uestiti.
[10] Tauri Iphigeniae et Orestis aduentu maxime memorati immanes sunt moribus, immanemque famam habent solere pro uictimis aduenas caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula secuntur, atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua custodiunt nec aliena contingunt.
[11] Interius habitantium ritus asperior et incultior regio est. Bella caedesque amant, mosque est bellantibus cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex uulneribus ebibere. Vt quisque plures interem[er]it, ita apud eos habetur eximius ; ceterum expertem esse caedis inter opprobria uel maximum. Ne foedera quidem incruenta sunt ; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem ubi permiscuere degustant. Id putant mansurae fidei pignus certissimum.
[12] Inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentissima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. Is inter iocantis honos praecipuus est. Pocula ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt.
[13] Apud Anthropophagos ipsae etiam epulae uisceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus equos seque uelant, illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis atra uestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si uelint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur.
[14] Mars omnium deus ; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro uictumis feriunt. Terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerumque flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant.
[15] His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur. Regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda, frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro usquam pomiferam arborem, uitem frequentius tolerat : sed nec eius quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere. Viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax.
[16] Paucos amnis qui in pelagus euadunt, uerum celeberrimos Hebrum et Neston < et > Strymona emittit. Montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum initiante, celebratos. E quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et Hadrian ex summo uertice ostendat.
[17] Vna gens Thraces habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. Quidam feri sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. Id uaria opinio perficit ; alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extingui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius esse quam uiuere. Itaque lugentur apud quosdam puerperia natique deflentur, funera contra festa sunt, et ueluti sacra cantu lusuque celebrantur. ne feminis quidem segnis animus est. Super mortuorum uirorum corpora interfici simulque sepeliri uotum eximium habent, et quia plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos magno certamine adfectant. Moribus datur estque maxime laetum, cum in hoc contenditur uincere.
[18] Maerent aliae uocibus, et cum acerbissimis planctibus efferunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, si detur in manus, uel pacisci uel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manentque dominas proci.
[19] Nupturae uirgines non a parentibus uiris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut ueneunt. Vtrum fiat ex specie et moribus causa est. Probae formosaeque in pretio sunt, ceteras qui habeant mercede quaeruntur. Vini usus quibusdam ignotus est : epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit.
[20] In litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde < a > Milesiis deducta Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod praeteruectos alter Ponti angulus accipit, aduersus Phasiaco et nisi amplior foret similis. Fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. Est portus Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna Apollonia.
[21] Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium quod Thynian uocant exit, et incuruis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. Hactenus Pontus. deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis ; amnesque qui interfluunt Erginos et Atyras. Tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. Post locus quem Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia.
[22] Terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter Hellespontum Aegaeumque procurrit. Angustias Isthmon, frontem eius Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem.
[23] Est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne ; est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobile ; est et regio in qua Persarum exercitus diuisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non nauigata maria transgressus est ; sunt Protesilai ossa consecrata delubro ; est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis nauali acie decernentibus Laconicae classis signatus excidio ; est Cynos sema, tumulus Hecubae, siue ex figura canis in quam conuersa traditur, siue ex fortuna in quam deciderat, humili nomine accepto ; est Madytos, est Eleus quae finit Hellespontum.
[24] Aegaeum statim pelagus uaste longum litus inpellit, summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium uocatur magno ambitu mollique circumagit. Eius tractum legentibus praeuectisque Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens iugo facie uallis includitur, et ex fluuio quem accipit Melas dictus duas urbes amplectitur, Alopeconnesum et in altero Isthmi litore sitam Cardiam.
[25] Eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. Circa Hebrum Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero non poterat spatio mensum ferunt. Dein promunturium Serrhion, et quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. Tum Sthenos fluuius, et ripis eius adiacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare aduenas et iisdem ab Hercule obiectum. Turris quam Diomedis uocant signum fabulae remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominauit Abdere ; sed ea magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita condita est.
[26] Vltra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis ; inter Strymona et Athon turris Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia ; inter Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis est longeque ortus et tenuis. Alienis subinde aquis fit amplior, et ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam uenerat alueo erumpit.
[27] Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres cadunt surgere. Capit opinio fidem, quia de aris quas in uertice sustinet non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Ceterum non promunturio ut alii, uerum totus et toto longoque dorso procedit in pelagus.
[28] Qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus transnauigatusque est - adhuc freto nauigabili peruius. Ima eius tenent paruae Pelasgorum coloniae. In summo fuit oppidum Acrothoon, in quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium erat.
[29] Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit. Ibi est Potidaea, at ubi latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab Achiuis capto Ilio remeantibus posita.
[30] Tum Macedonum populi quot urbes habitant, quarum Pelle est maxime inlustris. Alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae. In litore flexus Megybernaeus, inter promunturia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit.
[31] Canastraeo promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Ceterum longis et in altum inmissis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius per Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. Ante Axium Thessalonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. A Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat.
[32] Terrae interiores claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula belloque memorati ; hic Musarum parens domusque Pieria ; hic nouissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus ; hic sacro nemore nobilia Tempe ; hic Libethra carminum fontes.
[33] [Obiacet] tum iam uaste et multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab septentrione in meridiem uecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit Ioniis fluctibus obiacet. Ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante, donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur.
[34] Deinde rursum terris huc se et illuc, uerum in Ionium mare magis expandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, uocaturque Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simillima. a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis clarissima ; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia ; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian.
[35] De locis atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt : in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia, in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus ;
[36] in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae, in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et Mycenae et templum Iunonis uetustate et religione percelebre, in Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Messenia Messene et Methone ; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oenomai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iouis, certamine quidem gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae opus est maxime nobile.
[37] Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. In ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei Iouis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admouentur adcendit.
[38] At cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. Ille urbem Pagasan amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida petentes inde Argo nauem soluere memoratur.
[39] Ab eo ad Sunium tendentibus illa praenauiganda : Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum multarumque uirtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus ;
[40] Rhamnus parua, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphiarai et Phidiaca Nemesis ; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum nomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod spectat orientem.
[41] Inde ad meridiem terra conuertitur usque ad Megaram [atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. Ibi est Piraeus, Atheniensium portus, Scironia saxa saeuo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia.
[42] Megarensium tractus Isthmon adtingit ; de illo cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio submouens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit. In eo est oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos uocant celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque contuens.
[43] Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lacerant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad uesperum Chelonates et Araxos. Habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti, et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres.
[44] Portus Saronicus et Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Hermiona his litoribus adposita sunt. Inter Scyllaeon et Malean et Taenaron Laconicus, inter Taenaron et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius.
[45] In Argolico sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. Nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine.
[46] Messenii Pyliique terras colunt et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id nomen est, anguste et uelut freto latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit.
[47] In eo ad septentriones spectare litora incipiunt. In his est Aegion et Aegira et Olyros et Sicyon, at in aduersis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. In Acarnania maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous.
[48] In Epiro nihil Ambracio sinu nobilius est. Facit sinus qui angustis faucibus et quae minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes quae adsident : Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his flexus est in Hadrian.
[49] Hoc mare magno recessu litorum acceptum et uaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen uastius, Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Encheleae, Phaeaces. Dein sunt quos proprie Illyrios uocant, tum Piraei et Liburni et Histri. Vrbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, Epidamnos ante erat, Romani nomen mutauere, quia uelut in damnum ituris omen id uisum est.
[50] Vltra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habitata, in quantum res transeunt! Nunc Romana colonia. Amnes autem Aeas et Nar et Danuuius qui iam dictus est Hister : sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum.
[51] De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca dicentur : nota sunt omnia. Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter Hadriaticum et Tuscum siue, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum mare et Inferum excurrit diu solida. Verum ubi longe abiit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium : tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior.
[52] Interiora eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt Togatam Galliam ; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Appennino Etruria ; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Bruttii.
[53] Vrbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt ad sinistram Patauium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam < a > pastoribus condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus.
[54] At in oris proxima est a Tergeste Concordia. Interfluit Timauus nouem capitibus exsurgens, uno ostio emissus ; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam.